Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginensium 272
Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his quae dicuntur extranea 292
Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria 296
Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam improbatissimus homo dixisset 302
Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quondam a sese uno Sallusti historias intellegi inlusit, quaestione proposita quid verba ista apud Sallustium significarent: incertum, stolidior an vanior 306
Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit 310
Quod Aelius Melissus in libro cui titulum fecit De Loquetdi Propritate, quem, cum ederet, cornum esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe vanissima 316
Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendaim de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat contio 318
Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari 324
Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda; quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimant, insequenda 326
Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum 330
Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti 334
Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum 336
Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti 340
Quid sit numerus hemiolios, quid epitritos; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam 342
Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis 344
Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit 348
Ex quinque corporis sensibus duos esse cum beluis maxime communes; quodque turpis et improba est voluptas quae ex auditu, visu odoratuque procedit, quae vero ex gustu tactuque est, rerum omnium foedissima est, cum hae duae bestiarnm etiam sint, reliquae hominum tantum 354
Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari 358
Quamobrem venter repentino timore effluat; quare etiam ignis urinam lacessat 360