Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere 58

Quod Plato, in libris quos De Legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit 60

Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quae praeposita est verbis aufugio et aufero; et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat 66

Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est 68

Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque 72

In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace 74

Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium 76

Locus ex oratione Favoni, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit 80