Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit 36
Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est egregious 38
Cuimodi sint quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis 42
Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse Εἰσαγωγικόν, de officio senatus habendi 46
Quaesitum esse dissensumque an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus convocandi consuleudique habeat 54
Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere 58
Quod Plato, in libris quos De Legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit 60
Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque quae praeposita est verbis aufugio et aufero; et an in verbo autumo eadem istaec praepositio esse videri debeat 66
Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est 68
Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque 72
In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace 74
Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium 76
Locus ex oratione Favoni, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit 80
Quod Caecilius poeta frontem genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appelavit 82
De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum 84
Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam rhetoricam mstituere et exercere Romae coeperant 86