Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt in primo Antonianarum libro, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum; tractatumque an idem duo ista significent, fatum atque natura, an diversum 414

Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino 418

An vocabula haec, necessitudo et necessitas, differenti significatione sint 420

Descripta Alexandi ad matrem Olympiadem epistula; et quid Olympias festive ei rescripserit 422

De Aristotele et Theophrasto et Eudemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis 424

Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσῳδίας appellant; item quod vocabulum barbarismi non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici 426

Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis 426

Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit 430

Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula 432

Quid sororis ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius, et quid fratris P. Nigidius 434

Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis 436

Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere 440

Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse 444

Quid sit pomerium 448

Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis 450