Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum 330

De ludibundo et errabundo atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda; atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est 332

Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη 336

Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent. 340

Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Athensiensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri quiDuodecim Tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia 342

Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae uti liberos quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret 352

Quod Annaeus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit 360

Lictoris vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis 366

Versus accepti ex Q. Enni septimo Annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem 368

Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta 372

De aeniglnate 382

Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit 384

Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae 386

Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod honoris quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit 388

Quod aeditumus verbum Latinum sit 390

Errare istos qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia 392

Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii 394

Intra Kalendas cum dicitur, quid significet, utrum ante Kalendas an Kalendis an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli intra oceanum et intra montem Taurum et in quadam epistula intra modum. 396

Saltem particula quam vim habeat et quam originem 408

Quod Sisenna in libris Historiarum adverbis huiuscemodi saepenumero usus est: celatim, vellicatim, saltuatim 410