Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata 320

Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere. 324

Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat 324

Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit 326

Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum 330

De ludibundo et errabundo atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda; atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est 332

Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη 336

Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent. 340

Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Athensiensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri quiDuodecim Tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia 342