Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Historia de Artemisia; deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est 260

Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum quae alii quoque peccaverunt similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis 264

Quid sit rogatio, quid lex, quid plebisscitum, quid privilegium; et quantum ista omnia different 266

Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis novissime et novissimus observantissime uti vitarit 270

Locus exemptus ex Platonis libro qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt qui emolumenta verae philosophiae ignorant 272

Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare 276

Die pristini,die crastini et die quarti et die quinti qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur 280

Telorum et iaculorum gladiorumque, atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur 284

Iscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem transgressum dixerit, et transgressos qui transfretassent 286

Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli 290

De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum 292

Quod particula atque non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque 292

De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa quae suprema appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit 298

Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur 302

Qualis quantaque sit pro particulae varietas; deque exemplis eius varietatis 304