Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quis modus sit vertendi verba in sententiis; deque his Homeri versibus quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.

QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt

enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.

Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur.

Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partim reliquit, alia expressit.