Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est.

DE voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt.

Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit, eam tamen ita definit: σαρκὸς εὐσταθὲς κατάστημα.

Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc verbum est: μανείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην.

Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.

Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse

Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit.

Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, [*](incurias, Kronenberg.) desidias, obliviones, ignavias.

Plato ante hos omnis ita varie et de voluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae quas exposui videantur ex sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum quas tractat, rerumque quas efficere vult ratio desiderat.

Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat verba haec Hieroclis Stoici, viri sancti et gravis, ἡδονὴ τέλος, πόρνης δόγμα· οὐκ ἔστιν πρόνοια, οὐδὲ πόρνης δόγμα.