Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Atque ego avide statim pergo ad libros.

Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et Philostephanus et Hegesias;

ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant.

Accessi tamen percontatusque pretium sum et, adductus mira atque insperata vilitate, libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοος inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.

Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos , qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines

apud eandem caeli plagam singulariae velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prosum spectantia; [*](prosum spectantia, Hagen; prosprofium petet antispectancia, δ; prospectantia, γ.) praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae Albania dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum, Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.

Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium,

qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita [*](ita, Q; tam, ω.) nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere.