Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt, ex eo libro sumpta, quae profecto faciunt ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa veterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena.

Ex feminis, inquit, mutari in mares, non esse fabulosum. Invenimus in annalibus, Q. Licinio Crasso, C. Cassio Longino consulibus, Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum esse a se

Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, [*](fuisse, Plin.) nupsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium civem Thysdritanum, vivebatque cum proderem haec.

Idem Plinius in eodem libro verba haec scripsit: Gignuntur homines utriusque sexus, quos hermaphroditos vocamus, olim androgynos vocatos et in prodigiis habitos, vero in deliciis.

Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est.