Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Idem Matius in XXIII.:

  1. An maneat specii simulacrum in morte silentum.

C. Gracchus De Legibus Promulgatis: Ea luxurii causa aiunt institui;

et ibidem infra ita scriptum est: Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa,

per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.

M. quoque Tullius, in oratione qua Sextum Roscium defendit, pernicii scriptum reliquit. Verba haec sunt: Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus.

Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est; facie autem in nullo veteri libro scriptum repperi.

In casu autem dandi qui purissime locuti sunt non faciei, uti dicitur, sed facie dixerunt. Lucilius in Saturis:

  1. primum (inquit) facie quod honestae et
Aetati [*](et aetati, L. Müller et annis, Bährens; tantis, ω.) accedit.
Lucilius in libro septimo:

  1. Qui te diligat, aetati facieque tuae se
  2. Fautorem ostendat, fore amicum polliceatur;

sunt tamen non pauci qui utrobique facii legant.

Sed C. Caesar in libro De Analogia secundo huius die et huius specie dicendum putat.

Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro die casu patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant: Vix decima parte die reliqua. Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut die dictum quasi ex die existimemus.