Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De verbis quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur.

UT dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut invidiosus et qui invidet et

cui invidetur, ut suspiciosus et qui suspicatur et qui suspectus est, ut ambitiosus et qui ambit et qui ambitur, ut item gratiosus et qui adhibet gratias et qui admittit, ut laboriosus et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita infestus quoque ancipiti significatione est.

Nam et is infestus appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque infestus dicitur.

Sed quod prius posui profecto exemplis non indiget; sic adeo multi locuntur, ut infestum dicant inimicum atque adversum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est.

Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et veteres plerique ita dixerunt et M. Tullius, in oratione quam Pro Cn. Plancio scripsit, vocabulo hoc sic usus est:

Dolebam, inquit, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia, praesidio custodiaque texisset.

Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus, atque ita in Nigidianis scriptum invenimus: Infestum est a festinando dictum; nam qui instat, inquit, alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque infestus dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est.

Ne quis autem de suspicioso, quod supra posuimus, et de formiduloso in eam partem quae minus usitata est, exemplum requirat, de suspicioso aput M. Catonem De Re Floria ita scriptum: Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri.

Suspiciosum enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem:

formidulosum autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit: Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus.

Item C. Calvus in poematis laboriosus dicit, non, ut vulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur:

  1. Durum (inquit) rus fugit et laboriosum.