Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.

Ἀπίων, Graecus homo, qui Πλειστονείκης appellatus est, facili atque alacri facundia fuit.

Is cum de

Alexandri regis laudibus scriberet: Victi, inquit, hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret.

Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit, Publiumne Africanum superiorem, qui, Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata, virginem tempestivam, forma egregia, nobilis viri Hispani filiam captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem, proelio magno captain, quam esse audiebat exuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit.