Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed hanc utramque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebraverint, quibus abunde et ingenii et otii et verborum est;

nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse, hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse:

  1. Etiám qui res magnás manu [*](manu magnas, Fleckeisen.) saepe géssit glorióse,
  2. Cuius fácta viva núnc vigent, qui apud géntes solus praéstat,
  3. Eum súus pater cum pállio uno domum [*](domum added by Bährens.) ab amíca abduxit.

His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis

moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse, contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo .

Locus exemptus ex Annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.

QUOD res videbatur memoratu digna, quam fecisse Cn. Flavium, Anni filium, aedilem curulem, L. Piso in tertio Annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis Annali transposuimus.

Cn., inquit, Flavius, patre libertino natus, scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiaverunt.

Aedilem qui comitia habebat negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri.

Cn. Flavius, Anni filius, dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est.

Idem Cn. Flavius, Anni filius, dicitur ad collegam venisse visere aegrotum. Eo in conclave postquam introivit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant. Hi contemnentes eum, assurgere ei nemo

voluit.

Cn. Flavius, Anni filius, aedilis, id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem.

Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.

PHILOSOPHUS TAURUS, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitavisse.

Decreto, inquit, suo Athenienses caverant, ut qui Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset;