Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

His igitur assentimus, qui putum esse dicunt a putando dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a puro id esse factum scripsit.

Putare autem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere, et quod esse utile ac sine vitio videretur relinquere.

Sic namque arbores et vites et sic rationes etiam putari dictum.

Verbum quoque ipsum puto, quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod

videatur esse verum et integrum et incorruptum retineamus.

Argentum ergo in Carthaginiensi foedere putum dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum.