Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et quiesco non esse his simile quae supra posui, nec a quiete dictum, sed ab eo , Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit, rationibusque haut sane frigidis docuit quiesco e littera longa dici non convenire.

Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.

EIUSMODI quispiam qui tumultuariis et inconditis

linguae exercitationibus ad famam sese facundiae [*](prornoverat, suggested by Hosius; promiserat, ω.) neque orationis Latinae usurpationes rationesve [*](rationes added by Hertz; u. veras, Carrio; u. venustas, Petschenig.) ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit.

Nam cum esset verbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi:

  1. Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
  2. De me; Lesbia me dispeream nisi amat.
  3. Quo signo? quia sunt totidem mea; deprecor illam
  4. Assidue, verum dispeream nisi amo.