Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

FACTITATUM observatumque hoc Athenis est ab his qui erant Tauro iunctiores;

cum domum suam nos vocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, coniectabamus [*](convectabamus, Petschenig.) ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum.

Unusquisque igitur nostrum commentus paratusque ibat quod quaereret, eratque initium loquendi edundi finis.

Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed ἐνθυμημάτια quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam.