Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam verbi litteram in e plerumque vertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, sic igitur mordeo memordi, posco peposci,

tendo tetendi, tango tetigi, pungo pepugi, curro cecurri, tollo tetuli, spondeo spepondi facit.

Sic M. Tullius et C. Caesar mordeo memordi, pungo pepugi, spondeo spepondi dixerunt.

Praeterea inveni, a verbo scindo simili ratione non sciderat,

sed sciciderat, dictum esse. L. Accius in Sotadicorum libro I. sciciderat dicit. Verba haec sunt:

  1. Num érgo aquila ita, ut hi praedicánt, sciciderat Péctus?

Ennius quoque in Melanippa:

  1. cum saxum scíciderit. [*](in ... sciciderit from Priscian, i. 517. 10 K. by J.F. Gronov.)
---

Valerius Antias in libro Historiarum LXXV. verba haec scripsit: Deinde funere locato ad forum descendidit.

Laberius quoque in Catulario ita scripsit:

  1. égo mirabar, quómodo mihi
  2. Déscendiderant [*](descendiderant added in ς.) ---

Ut [*](Ut added by J. F. Gronov.) ususcapio copulate recto vocabuli casu dicitur, ita pignoriscapio coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.

UT haec ususcapio dicitur copulato vocabulo, a littera in eo tractim pronuntiata, ita pignoriscapio iuncte et producte dicebatur.

Verba Catonis sunt ex primo Epistolicarum Quaestionum: Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit.

Per quod satis dilucet, hanc capionem posse dici, quasi hanc captionem, et in usu et in pignore.