Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Aelium quoque Tuberonem libro Ad C. Oppium scripto occecurrit dixisse, Probus adnotavit et haec eius verba apposuit: Si generalis species occecurrerit.

Idem Probus Valerium Antiatem libro Historiarum XXII. speponderant scripsisse annotavit verbaque eius haec posuit: Tiberius

Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri qui pacem speponderant.

Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod παρακείμενον appellant, secundam verbi litteram in e plerumque vertunt, ut γράφω γέγραφα, ποιῶ πεποίηκα, λαλῶ λελάληκα, κρατῶ κεκράτηκα, λούω λέλουκα, sic igitur mordeo memordi, posco peposci,

tendo tetendi, tango tetigi, pungo pepugi, curro cecurri, tollo tetuli, spondeo spepondi facit.