Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Addebat etiam quod ad praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quam intentionem nos dicimus, sicut adfabre et admodum et adprobe dicuntur.

Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur;

nam et adpotus cum dicimus et adprimus et adprime, intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen ad particula satis commode accentu acuto pronuntiatur.

Adprobus tamen, quod significat valde probus, non infitias eo quin prima syllaba acui debeat.

Caecilius in comoedia quae inscribitur Triumphus vocabulo isto utitur:

  1. Hiérocles hospes ést mi adulescens ádprobus.

Num igitur in istis vocibus quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium quam duarum?

Adprimum autem longe primum L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu:

  1. Ibidemque vir summus adprimus Patroclus.

Idem Livius in Odyssia dicit, quasi admodum; parcentes, inquit, praemodum, quod significat supra modum, dictumque est quasi praeter modum; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.