Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus, gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat.

Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti

fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.

Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.

Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.