Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum sub corona quid sit.

PILLEATOS servos venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit.

Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent quodnam esset mancipiorum genus;

Sicuti, inquit, antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta veniebant et idcirco dicebantur sub corona venire. Namque ut ea corona signum erat captivorum venalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi servos , quorum nomine emptori venditor nihil praestaret.

Est autem alia rationis opinio cur dici solitum sit captivos sub corona , quod milites custodiae causa captivorum venalium greges circumstarent eaque circumstatio militum corona appellata sit.

Sed id magis verum esse quod supra dixi, M. Cato in libro quem composuit De Re docet.

Verba sunt haec Catonis: Ut populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat quam re male gesta coronatus veniat.

Historia de Polo histrione memoratu digna.

HISTRIO in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antistabat;

nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit.

Is Polus unice amatum filium morte amisit.

Eum luctum quoniam satis visus est eluxisse, rediit ad quaestum artis.

In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus, gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat.

Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti

fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.

Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.

Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.

Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.