Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed, quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem, defensos esse Rodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro, quidquid optimum esse publicum existimabat suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente.

Alia namque principia conducunt reos apud indices defendenti et clementiam misericordiamque undique

indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, viro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti simul ac dolenti.

Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur, iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius qui apud eos accusatus est.

At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur, ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut, fieri iam coepto, differendum est, tum qui se in eiusmodi principiis occupat, ut benivolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis verbis sumit.

Iamdudum enim negotia, pericula ipsa rerum communia consiliis eos capiendis conciliant et ipsi potius sibi exposcunt consultoris benivolentiam.

Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano vinci, atque id eum dixisse non Rodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumve crimen valere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur.

Verba ponit Catonis et aliis tamen eum verbis

calumniatur.

Non enim Cato confitetur noluisse Rodienses victoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae professio, non Rodiensium culpae confessio.

In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est contra Rodienses quod sentiebat et, parta sibi veritatis fide, ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile iis esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia fecerunt.