Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius quos inscripsit Lectionum .

TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.

Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur.

Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. Annali cor dixisse genere masculino.

Verba Caeselli subiecta sunt: Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. Annali quem cor dixit.

Ascripsit deinde versus Ennii duo:

  1. Hannibal audaci dum pectore de me hortatur
  2. Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor?
Antiochus est qui hoc dixit, Asiae rex.

Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur.

Hos autem versus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: Hannibal me ne bellum geram dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere vult?

Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius.

Nam tres versus sunt, non duo, ad Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit:

  1. Hannibal audaci dum pectore de me hortatur
  2. Ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor
  3. Suasorem summum et studiosum robore belli.

Horum versuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi—hoc est enim: cor meum credidit, proinde atque diceret quem ego stultus homo credidi—summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque ne bellum faciam.

Caesellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista verborum captus quem cor dictum putavit et quem accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem.

Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi cor Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus: suasorem summum! Sed non dignum est eis qui hoc dixerint responderi.