Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce versibus:

  1. Séd virum verá virtute vívere animatum áddecet,
  2. Fórtiterque innóxium stare [*](stare, Bentley; vocare, RV; vacare, P.) ádversum adversários.
  3. Éa libertas ést, qui pectus púrum et firmum géstitat,
  4. Á res obnóxiosae nócte in obscurá latent?

At ille oscitans et alucinanti similis: Nunc, inquit, mihi operae non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint.

At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem volet non originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria:

  1. Máximas opímitates gaúdio effertíssimas
  2. Súis eris ille úna mecum páriet gnatoque ét patri;
  3. Ádeo ut aetatem ámbo ambobus nóbis sint obnóxii
  4. Nóstro devincti beneficio.