Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

PERCONTABAR Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis, non hercle

experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret obnoxius quaeque eius vocabuli origo ac ratio esset.

Atque ille aspicit me, inludens levitatem quaestionis pravitatemque: Obscuram, inquit, sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam!

Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici obnoxium cui quid ab eo cui esse obnoxius dicitur incommodari et noceri potest, ut qui [*](ut qui, suggested by Hosius; et, Acidalius; ei, ω.) habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius, inquit, haec mittis nugalia et affers ea quae digna quaeri tractarique sint?