Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
PERCONTABAR Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis, non hercle
experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret obnoxius quaeque eius vocabuli origo ac ratio esset.Atque ille aspicit me, inludens levitatem quaestionis pravitatemque: Obscuram, inquit, sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam!
Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici obnoxium cui quid ab eo cui esse obnoxius dicitur incommodari et noceri potest, ut qui [*](ut qui, suggested by Hosius; et, Acidalius; ei, ω.) habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius, inquit, haec mittis nugalia et affers ea quae digna quaeri tractarique sint?
Tum vero ego permotus, agendum iam oblique, ut cum homine stulto, existimavi et Cetera, inquam, vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe obnoxius et quid dicerem nescivi, didici ex te et scire nunc coepi quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset obnoxius nescivit; versus enim est in Sticho illius ita. scriptus:
quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria plane et obnoxie, quod a tua significatione longe abest.
- ego hercle perii pláne, non obnóxie,[*](periei hercle vero plane, nihil obnoxie, codd. Plaut.)
Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi obnoxius et obnoxie non declinatione sola, sed re atque sententia differrent, Ego, inquit, dixi quid esset obnoxius, non quid obnoxie.
At tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam, Mittamus, inquam, sicuti vis, quod Plautus obnoxie dixit, si id nimis esse remotum putas,
atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit:
Minari etiam [*](interdum, Sall.) ferro, ni sibi obnoxia foret, et quod videtur novius pervulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi:
quod tu ais culpae suae conscium. Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his versibus:
cura enim prodesse arvis solet, non nocere, quod tu de obnoxio dixisti.
- iuvat arva videre
- Non rastris hominum, non ulli obnoxia curae;
Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce versibus:
- Séd virum verá virtute vívere animatum áddecet,
- Fórtiterque innóxium stare [*](stare, Bentley; vocare, RV; vacare, P.) ádversum adversários.
- Éa libertas ést, qui pectus púrum et firmum géstitat,
- Á res obnóxiosae nócte in obscurá latent?
At ille oscitans et alucinanti similis: Nunc, inquit, mihi operae non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint.
At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem volet non originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria:
- Máximas opímitates gaúdio effertíssimas
- Súis eris ille úna mecum páriet gnatoque ét patri;
- Ádeo ut aetatem ámbo ambobus nóbis sint obnóxii
- Nóstro devincti beneficio.