Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Vera autem et propria formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium.

Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum

in Ulixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore.

Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis quos Athenienses Romam ad senatum [*](senatum populi, w; senatum populi R., Hosius; senatum publice, Damsté.) legaverant, inpetratum uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum.