Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque omni virtute praeditus,

P. Sulpicio Gallo, homini delicate, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus.

Verba sunt haec Scipionis: Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior [*](interior, Lipsius; inferior, ω; cf. Suet. Jul. xlix. 1.) accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?

Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas, probrosas criminatur:

  1. Et tunicae (inquit) manicas et habent redimicula mitrae.

Q. quoque Ennius Carthaginiensium tunicatam iuventuten non videtur sine probro dixisse.