Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Personae vocabulum lepide sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.

LEPIDE, mi hercules, et scite Gavius Bassus in libris, quos De Origine Vocabulorum composuit, unde appellata persona sit interpretatur; a personando enim id vocabulum factum esse coniectat.

Nam caput, inquit, et os coperimento personae tectum undique unaque tantum vocis emittendae via pervium, quoniam non vaga neque diffusa est, set [*](set, added by Mommsen.) in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam persona dicta est, o littera propter vocabuli formam productiore.

Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίᾳ vocis eius.

  1. IPSE Quirinali lituo parvaque sedebat
  2. Subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.
In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis:
  1. Ipse Quirinali lituo.
Nam si nihil,

inquit, deesse animadverterimus, videtur ita dictum ut fiat lituo et trabea subcinctus, quod est, inquit, absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo subcinctus lituo videri potest?

Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent.

Veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Q. Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur.