Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De coronis militaribus; quae sit earum , quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.

MILITARES coronae multae et [*](et, added by Lion.) variae sunt.

Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem ;

est ea quoque corona quae ovalis dicitur, est item postrema oleaginea,

qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant.

Triumphales coronae sunt aureae,

quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur.

Id vulgo dicitur aurum coronarium.

Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae.

Obsidionalis est, quam ii qui liberati obsidione sunt dant ei duci qui liberavit.

Ea corona graminea est, observarique solitum ut fieret e gramine quod in eo loco gnatum esset intra quem clausi erant qui obsidebantur.

Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.

Civica corona appellatur, quam civis civi a quo in proelio servatus est testem vitae salutisque perceptae dat.

Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus [*](perhaps querceus or querneus.) capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii:

  1. † Advehuntur, [*](dvehitur cum iligna, Fleckeisen; advehunt Eum, C. W. F. Müller.) (inquit), cum ilignea corona et chlamyde; di vostram fidem!