Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus [*](perhaps querceus or querneus.) capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii:

  1. † Advehuntur, [*](dvehitur cum iligna, Fleckeisen; advehunt Eum, C. W. F. Müller.) (inquit), cum ilignea corona et chlamyde; di vostram fidem!

Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicae coronae negat concessum.

Tiberium tamen Caesarem consultum an

civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.

Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque.

Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est.

Castrensis est corona, qua donat imperator eum qui primus hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet.

Navalis est, qua donari solet proelio qui primus in hostium navem [*](vi after navem, ω; cf. Paul. Fest. p. 157. 7, Lindsay.) armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est.

Et muralis autem et castrensis et navalis fieri ex auro solent.