Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.

Atque ibi rex, contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus, Hannibalem aspicit et Putasne, inquit, conferri posse ac satis esse [*](esse, Macrob. ii. 2. 2; esse credo, ω.) Romanis haec omnia?

Tum Poenus, eludens ignaviam militum eius pretiose armatorum: Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt.

Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest;

rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.

De coronis militaribus; quae sit earum , quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.

MILITARES coronae multae et [*](et, added by Lion.) variae sunt.

Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem ;

est ea quoque corona quae ovalis dicitur, est item postrema oleaginea,

qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant.

Triumphales coronae sunt aureae,

quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur.

Id vulgo dicitur aurum coronarium.