Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.

EQUUS Alexandri regis et capite et nomine Bucephalas fuit.

Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo ; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim.

Super hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit.

Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in

hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectisque undique in Alexandrum telis, vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit.

Tum rex Alexander, parta eius belli victoria, oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores Bucephalon appellavit.