Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo ; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim.

Super hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit.

Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in

hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectisque undique in Alexandrum telis, vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit.

Tum rex Alexander, parta eius belli victoria, oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores Bucephalon appellavit.

Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.

PROTAGORAM, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse,

quod genus Graeci ἀχθοφόρους vocant, Latine baiulos appellamus.

Is de proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos funiculo brevi circumdatos portabat.

forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem, et prope

accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque ut paululum adquiescat.

Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque itidem Democritus acervum ilium et quasi orbem caudicum, brevi vinculo comprehensum, ratione quadam quasi geometrica librari continerique animadvertit, interrogavit quis id lignum ita composuisset, et cum ille a se compositum dixisset, desideravit uti solveret ac denuo in modum eundem collocaret.

At postquam ille solvit ac similiter composuit, tum Democritus, animi aciem sollertiamque hominis non docti demiratus, Mi adulescens, inquit, cum ingenium bene faciendi habeas, sunt maiora melioraque quae facere mecum possis, abduxitque eum secumque habuit et sumptum ministravit et philosophias docuit et esse eum fecit quantus postea fuit.

Is tamen Protagoras insincerus quidem philosophus, sed acerrimus sophistarum fuit; pecuniam quippe ingentem cum a discipulis acciperet annuam, pollicebatur se id docere quanam verborum industria causa infirmior fieret fortior, quam rem Graece ita dicebat: τὸν ἥττω λόγον κρείττω ποιεῖν.

De verbo duovicesimo, quod vulgo incognitum eat, a viris doctis multifariam in libris scriptum est.