Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.

CUM in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum.

Quod per praetorem fit, adoptatio dicitur, quod per populum, arrogatio.

Adoptantur autem, cum a parente in cuius potestate sunt tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo qui adoptat apud eum apud quem legis actio est vindicantur;

adrogantur hi qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt.

Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur;

nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint

consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.

Sed adrogari non potest nisi iam vesticeps.

Adrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit.

Eius rogationis verba haec sunt: Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita uti dixi, ita vos, Quirites, rogo.