Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

CUM in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum.

Quod per praetorem fit, adoptatio dicitur, quod per populum, arrogatio.

Adoptantur autem, cum a parente in cuius potestate sunt tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo qui adoptat apud eum apud quem legis actio est vindicantur;

adrogantur hi qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt.

Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur;

nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint

consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.

Sed adrogari non potest nisi iam vesticeps.

Adrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit.