Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco vocabulo ἐφημερὶς dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba ascripsimus, ut simul ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit ostenderemus.

Verum inter eos, inquit, qui annales relinquere voluissent, et eos qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ἐφημερίδα vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio quaque ratione gesta essent demonstrare.

Paulo post idem Asellio in eodem libro: Nam neque alacriores, inquit, ad rempublicam defendundam, neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo, et eo [*](et eo, added by Hertz.) libro quae

in bello gesta sint [*](sint enarrare, Nipperdey; sint blaterare, Machly; sint iterare id fabulas non praedicare aut, ω (from line 3).) non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint iterare: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.

Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.

CUM in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum.

Quod per praetorem fit, adoptatio dicitur, quod per populum, arrogatio.

Adoptantur autem, cum a parente in cuius potestate sunt tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo qui adoptat apud eum apud quem legis actio est vindicantur;

adrogantur hi qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt.

Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur;

nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint

consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.

Sed adrogari non potest nisi iam vesticeps.

Adrogatio autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit.

Eius rogationis verba haec sunt: Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita uti dixi, ita vos, Quirites, rogo.

Neque pupillus autem neque mulier quae in parentis potestate non est adrogari possunt; quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni [*](condicioni (-ditioni, P), ω.) subiciant.

Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit.

Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum invadant.

Alioquin, inquit, si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a [*](a, omitted by Skutsch.) domino per praetorem dari in adoptionem potest.

Idque ait plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse.

Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam

censor habuit ad populum De Moribus, inter ea quae reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivos patri adoptatori inter praemia patrum prodesset.

Verba ex ea oratione haec sunt: In alia tribu , in alia filium suffragium ferre, filium adoptivum tam procedere quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire.