Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ita historias quidem esse aiunt rerum gestarum vel expositionem vel demonstrationem vel quo alio nomine id dicendum est; annales vero esse, cum res gestae plurium annorum, observato cuiusque anni ordine, deinceps componuntur.

Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco vocabulo ἐφημερὶς dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba ascripsimus, ut simul ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit ostenderemus.

Verum inter eos, inquit, qui annales relinquere voluissent, et eos qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ἐφημερίδα vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio quaque ratione gesta essent demonstrare.

Paulo post idem Asellio in eodem libro: Nam neque alacriores, inquit, ad rempublicam defendundam, neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit ex eo, et eo [*](et eo, added by Hertz.) libro quae

in bello gesta sint [*](sint enarrare, Nipperdey; sint blaterare, Machly; sint iterare id fabulas non praedicare aut, ω (from line 3).) non praedicare aut interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit neque quibus consiliis ea gesta sint iterare: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.

Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.

CUM in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum.