Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum.

Postea, inquit, videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere: Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis.

Corpusne sit vox an ἀσώματον varias esse philosophorum sententias.

VETUS atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit vox an incorporeum.

Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur ἀσώματον.

Corpus autem est quod aut efficient est aut patiens; id Graece definitur τὸ ἤτοι ποιοῦν ἢ πάσχον.