Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri ἀντιστρέφειν.

EXISTIMANT quidam etiam illud Biantis, viri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud de quo dixi modo, ἀντιστρέφον.

Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere an vitam vivere caelibem, Ἤτοι, inquit, καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν· καὶ εἰ καλήν, ἕξεις κοινήν, εἰ δὲ αἰσχράν, ἕξεις ποινήν· ἑκάτερον δὲ οὐ ληπτέον· οὐ γαμητέον ἄρα.

Sic autem hoc rursum convertunt: Εἰ μὲν καλὴν ἄξω, οὐχ ἕξω ποινήν· εἰ δὲ αἰσχράν, οὐχ ἕξω κοινήν· γαμητέον ἄρα.

Sed minime hoc esse videtur ἀντιστρέφον, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque.

Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei qui duxerit.

Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo quod adest, sed carere se altero dicit quod non adest.

Satis est autem tuendae sententiae quam Bias dixit, quod eum qui duxit uxorem pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινὴν habeat aut ποινήν.

Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius quo Bias usus est, cuius prima πρότασις est, ἤτοι καλὴν ἄξεις ἢ αἰσχράν, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus quae diiunguntur verum esse,

quod in proloquio diiunctivo necessarium est. Eminentia enim quadam significari formarum turpes et pulcrae videntur.

Est autem, inquit, tertium quoque inter duo ista quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit.

Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis

periculo et a summae deformitatis odio vacat;

qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo stata dicitur, quae neque κοινὴ futura sit neque ποινή.

Quam formam modicam et modestam Favorinus non,

mi hercule, inscite appellabat uxoriam. Ennius autem in ista quam dixi tragoedia, eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse quae stata forma forent.

De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.

IN antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animadvertimus: