Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:

  1. Religentem esse oportet, religiosus ne fuas,
cuius autem id carmen sit non scribit.

Atque in eodem loco Nigidius: Hoc, inquit, inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut vinosus, mulierosus, religiosus, significat copiam quandam inmodicam rei super qua dicitur. Quocirca religiosus is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur.

Sed praeter ista quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis religiosus pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus.

Simili autem modo illa quoque vocabula, ab eadem profecta origine, diversum significare videntur, religiosi dies et religiosa delubra.

Religiosi enim dies dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam nefastos appellat.