Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Eadem autem ratione verbi praecidaneae quoque hostiae dicuntur quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur.

Porca etiam praecidanea appellata quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant, aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant.

Sed porcam et hostias quasdam praecidaneas, sicuti dixi, appellari, vulgo notum est, ferias praecidaneas dici, id, opinor, a volgo remotum est.

Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio composuit, scripsi: Tib.

Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent.

De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.