Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:

  1. Malúm consilium cónsultori péssimum est.

Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.

Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus:

  1. Ἡ δὲ κακὴ βουλὴ τῷ βουλεύσαντι κακίστη.

Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea ; et quod Capito Ateius ferias praecidaneas appellavit.

UT terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias movisse.