Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? Qui iurabat cavillator quidam et canicula [*](canalicola, Lipsius.) et nimis ridicularius fuit.

Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?

Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei

sententia.

Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.

Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est.

Deliberatum est de nota eius qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans dare nimis et sonore oscitavit; atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis.

Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio quod oscedo appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est.

Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.