Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Eum vero cui dens deesset, Servius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse redhibendi negavit; vit; Nam et magna, inquit, pars dente aliquo carent, neque eo inagis plerique homines morbosi sunt, et admodum est dicere non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur.

Non praetereundum est id quoque in libris veterum iurisperitorum scriptum esse, morbum et vitium distare, quod vitium perpetuum, morbus cum accessu decessuque sit.

Sed hoc si ita est, neque caecus neque eunuchus morbosus est, contra Labeonis quam supra dixi sententiam.

Verba Masuri Sabini apposui ex libro luris civilis secundo: Furiosus mutusve cuive quod membrum lacerum laesumque est aut obest quo ipse minus

aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus videt tam sanus est quam qui tardius currit.