Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.

Fertur etiam oratio quae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt non veram, non eunt infitias quin haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scipionis.

Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet;

fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus.

Ibi Scipio et, prolato e sinu togae libro, rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae;

illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur.

Sed enim id iam non faciam, inquit, nec me ipse afficiam contumelia,

eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus quod cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet rationem pecuniae praedatae posceretur.

Quid M. Varro in Logistorico [*](longi historia, ω.) scripserit de moderando victu puerorum inpubium.

PUEROS inpubes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere.

Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in Logistorico [*](longa (h)istoria, ω.) scripsit, quae inscripta est Catus aut De Liberis Educandis.

Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius [*](ac de, s; accede, ω; atque de, Lion; ac quod de, suggested by Hosius; aeque de, Damsté.) quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus.

INTER censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae.

Unum est huiuscemodi:

Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? Qui iurabat cavillator quidam et canicula [*](canalicola, Lipsius.) et nimis ridicularius fuit.

Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?

Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei

sententia.

Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.

Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est.

Deliberatum est de nota eius qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans dare nimis et sonore oscitavit; atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis.