Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i littera dicenda censet.

De natura quarundam quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.

LUCILII ex XI. versus sunt:

  1. Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus,
  2. Lustrum illo censore malum infelixque fuisse.
Obiciebat o littera producta multos legere audio,

idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit. Idem infra:

  1. Conicere in versus dictum praeconis volebam
  2. Grani.
In hac quoque primi verbi praepositione o [*](o, added by Mommsen.) ob eandem causam producunt.

Item XV.:

  1. Subicit huic humilem et suffercitus posteriorem,
subicit u littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit.

Item apud Plautum in Epidico con syllabam productam pronuntiant:

  1. Age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in
  2. collum cónice.

Apud Vergilium quoque subicit verbum produci a plerisque audio:

  1. etiam Parnasia laurus
  2. Parva sub ingenti matris se subicit umbra.

Sed neque ob neque sub praepositio producendi habet naturam, neque item con, [*](con, added in ς.) nisi cum eam litterae secuntur quae in verbis constituit et confecit secundum eam primae sunt, vel eliditur ex ea n [*](ex ea n, ς; ea non, ω.) littera, sicut Sallustius: faenoribus, inquit, copertus.

In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo i, non per unum scribenda est.