Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur. [*](aedili cur., suggested by Hosius; aedilium, ω.) et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est.
CUM librum IX. [*](VIII, Scioppius.) Atei Capitonis Coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est De Iudiciis Publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum.
Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est: Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit.
Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.
Manilia ad tribunos plebi provocavit.
Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse; eum sibi recipere non fuisse e re [*](e re, Bentley; ede, ω..) sua, sed cum vi , lapidibus depulsum.
Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret intercesserunt
Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.